Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 216


a natura absque alia artificiali decoctione vel praeparatione
homo vero, quia magis habet complexionem
puram et redactam ad medium, indiget alimento praeparato
et depurato. Frumentum ergo, quod a natura producitur,
et si esset sufficiens cibus animalibus aliis: homini
autem non est sufficiens cibus, nisi praeparetur et depuretur.
ideo molitur, et depuratum sit inde panis, et coquitur,
ut sit hominum congruus cibus. Et quia ad haec omnia
una sola persona non bene sufficit, ideo ut homo ratione
victus sufficiat sibi in vita, indiget societate, ut
unusquisque suppleat alterius defectum. Et quod dictum est
de frumento, intelligendum est de cibariis aliis. nunquam
cum homo existens solus sufficit sibi ad habendum congrua
cibaria, quae requiruntur ad vitam. Bene ergo dictum
est, quod ex parte victus, quo indigemus, homo est
naturaliter animal sociale. Secunda via ad investigandum
hoc idem, sumitur ex parte indumentorum, quibus tegimur.
Nam sicut natura sufficienter aliis animalibus providere
videtur in victu: sic videtur quod eis sufficienter
provideat in vestitu. Bestiae enim, et aves, quasi naturale
indumentum, habere videntur lanam, vel pennas. Homini
autem non sufficienter providet natura in vestitu: cum
enim homo sit nobilioris complexionis quam animalia
alia, a frigiditate et ab intemperie temporis magis habet
offendi, quam illa. quare cum habere victum et vestitum
congruat ad vitam humanam, et nullus sibi sufficiat
sine societate alterius, sequitur quod homo naturalem impetum
habeat ut sit animal sociale. necessaria ergo fuit
communitas domus, et communitates aliae, cuiusmodi sunt
communitas civitatis, et regni, ad hoc quod homines perfecte
sibi in vita sufficiant. Sed si haec necessaria ad
conservandam hominis naturalem vitam, vivere in communitate
et in societate est quodammodo homini naturale.
Tertia via ad investigandum hoc idem, sumitur ex
remotione prohibentium, prout ab inimicis, et ab hostibus

Torna all'inizio