31 Omnes enim prepositiones locales etiam in temporibus et rebus
similiter habent constructionem, ut "ad templum", "ad tempus",
"ad iusticiam" uel "hominem"; similiter "sub templum, tempus,
iusticiam" uel "hominem" et "sub" uel "in templo, die, iusticia"
uel "homine". 32 In compositione, modo localem uim retinet, ut
"subeo", "suppono", modo diminutiuam, ut "subrideo", "subtristis".
33 "Super" et "subter" contrariam habent significationem, et utraque
tam accusatiuo quam ablatiuo iungitur; quibusdam tamen
uidetur ablatiuo figurate iungi quomodo "post", "ante", "circum",
ut "longo post tempore uisum" et "gemina super arbore sidunt"
(pro "in gemina arbore super") et "ferre iuuat subter testudine
densa casus"; quodsi in talibus figurate accipiamus, loco aduerbiorum
accipiuntur. 34 "Super" tamen, quando loco "de" ponitur,
ablatiuo iungitur, ut "super Priamo rogitans"; uerbo uero
adiunctum, uel participio, aduerbium est, ut "super mesti legati
responsa ferunt". 35 Cum apud Grecos omnes prepositiones et
componi et apponi possunt, apud nos sunt quedam que numquam
apponuntur, sed semper sunt in compositione: "di", "dis",
|
|