Sanctorum martyrum Cosmę et Damiani sint annullata et in perpetuum exinanita, 
ac monasterium Sanctę Marię ipsam teneat cum omnibus pertinentiis 
quę ab antiquis temporibus illi pertinere visa sunt, et quę noviter homines 
per cartulas illuc contulerunt aut per libellaria in toto territorio Tuscano aut 
Centumcellensi. si quis vero dux, marchio, comes, vicecomes, iudex aut aliquis 
homo magnus sive parvus monasterium Sanctę Marię de eadem cella 
disvestierit aut aliam legem eidem monasterio nocuam inde fecerit, sciat se 
compositurum auri cocti libras.CC., medietatem camerę nostrę ac medietatem 
pręfato monasterio suisque rectoribus in perpetuum. quod ut vęrius credatur 
ab omnibus, hanc paginam supter manu propria corroborantes sigillari 
pręcepimus. signum domni Ottonis Cęsaris invicti. Heribertus cancellarius 
vice Petri Cumani ępiscopi recognovit.  datum .III. nonas decembris, anno 
dominicę incarnationis sDCCCCXCVIIII., indictione .XIII., anno domni Ottonis 
regnantis .XVI., imperii .III. actum Romę, feliciter, [amen]. 
Anno vero pontificatus domni Gregorii quinti pape secundo, 
imperii autem domni Ottonis imperatoris similiter secundo, pręsbyteri 
ęcclesię Sancti Eustathii sitę in Platana reclamaverunt ad 
domnum Gregorium papam ct imperatorem Ottonem residentes 
in basilica Beati Petri apostoli super Hugonem abbatem huius 
monasterii, dicentes quod contenderet eis duas ęcclesias Sanctę Marię 
et Sancti Benedicti ędificatas in Thermis Alexandrinis cum 
casis, criptis, hortis, terris cultis et incultis, areis, columnis et oratorio 
Salvatoris infra se, vel omnibus earum pertinentiis, sitas 
Rome regione nona. casu autem accidente, affuit ibi Hugo
  |  
  |