Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 72


ad eos intrare minime poterat.Militum vero, qui ad stipendia ipsorum
militare videbantur, alii verentes plurimum regiam captionem,
urbe[m] quandocumque poterant, latenter exeuntes,
abscedebant; alii autem possessiones proprias nolentes amittere,
ad eas resumendum, qui tamen Regis licentiam accipere possent,
revertebantur.
24
Cum ergo predicti principes civitatis conclusione ita
coercerentur, hoc tandem ab eorum solertia providetur consilium:
ut ocius Pissam dirigentes, civium aures missis precibus pulsarent
quatenus, eorum miserentes, ingentem per mare venientium
belligerorum copiam transmitterent, eisque celerrimum in extremo
iam positis opitulationibus succursum impenderent. Cum
ergo, immensa acies ab eis directa, cum ratibus equora sulcando
Neapolim tendissent, istiusmodi prefirmantur consilio, ut urbem
Amalfiam, incoante aurore ortu subito aggredientes aut predarentur
aut Regi, si fortuna sinistra non eis impedimentum ferret,
dirriperent.
25
Erat autem tunc Amalphia omnibus pene evacuata belligeris
viris, quorum iam pars, iubente Rege, cum liburnis quattuor,
armatorum refertis copia, per marinas predaturi aquas recesserant;
pars vero in hostem euntes cum Rege aderant, aliis autem, pisanorum
navigia intuentes, quoniam eos Salernum putaverunt aggressuros,
cito illuc preeuntes eam tuituri, ibi remanserunt. Venientes
itaque ipsi Pisani subito, inchoante aurore luce, invaserunt
urbem, nulloque resistente eam funditus impieque depopulantur.
Cumque, urbe tota depopulata, universa ad classem spolia transportata
fuissent, mox Scala oppido ceterisque Amalfie munitionibus

Torna all'inizio