Ricobaldus de Ferraria: Chronica parva ferrariensis

Pag 156


Porro ante tempus nuptiarum
puella hactenus vivere desiit. Qui substituti
fuerant puelle ius suum vendicare neglexerunt.
Ioculi substituti amore partis sue et odio adverse
maluerunt portionem que contingebat eos
pervenire in marchiones sue partis principes,
quam eam habere sine marchionum principatu in
civili discordia. Collisi sunt itaque cives Ferrarie
alterutrum nunc rebus male secundis nunc
adversis per tempora multa. Audivi a maioribus
natu quod in .xl. annorum curriculo altera pars
alteram decies e civitate extruserant, supellectilem
diripuerat et cetera bona mobilia
et edes diruerat more hostitium. Accepi
puer a genitore meo hiberno tempore noctis confabulante
in lare quod eius tempore viderat in civitate
Ferrarie turres altas .xxxii. quas mox
vidit prosterni et dirui. Hec autem mutationes




690




695




700



Torna all'inizio