Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 131

Liber II


studio, ut omnes laudes, omnia dicta, epistolam denique universam ad eum, quem proposuimus, finem accommodemus, eo nostras argumentationes tanquam ad signum aliquod dirigemus. Eadem omnia vituperatione spectanda sunt. Causa vero eius rei, quo ad fieri poterit, necessaria afferenda atque in hominum animis fundamenta tum causae, tum benevolentiae firmissima iacienda, ne qua de re nobis suspicio exoriri possit, quod ad ea perscribenda vel ira vel odio vel invidia vel malevolentia adducti simus eoque magis id vitandum est, quod omnis per se odiosa vituperatio est. Vituperandi autem ratio ex laudis praeceptione sumetur, locis, ut diximus, commutatis virtutibusque in finitima vitia detortis. quae quidem praeceptio quoniam per se facillima est (omnes enim ad vituperandum, quam ad laudandum ingeniosiores sumus et nos in virtutibus quam in vitiis ostendendis exerceri malumus) prosequenda latius visa non est. Illud in utraque ratione praecipiendum, ut nihil impossibile, nihil incredibile, nihil non verum aut certe vero quam simillimum proximumque dicamus, ne assentatores, si laudemus; si vituperemus, hostes aut maledici videamur. Si laudare extraneam personam apud amicum velimus, tunc licebit ab officio nostro principium sumere et causas necessitudinis, si quae nobis cum illo intercesserint, commemorare. Sunt autem causae necessitudinis, amor, beneficium, honor,

Torna all'inizio