Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 244


resistere nos paremus. Firmiter enim credere
possumus, quod cum pro ... destitutione nostrorum,
et pro conservatione nostrae justitiae, si
expediat, dimicemus, mater ipsa justitia nos
fovebit. Unum quidem attendite, quod si furori
... aut lente obsistamus, sive nos audiant
quoquo modo in aliquo vacillantes, Gallici ...
vos impellent. Animosi enim sunt aggressores:
verum, cum resistitur eis viriliter, finaliter
consueverunt subcumbere, consuetudine superborum.
Cum ergo haec injuria tangat omnes
nostros fideles, et illos magis, quos abundare
magis regni deliciae concesserunt, et qui terram
a nobis obtinent ampliorem, universi et
singuli, qui honorem zelant nostrae majestatis
et commodum, nostraeque celsitudinis affectant
gloriam, armis, equis, et expertorum virorum
comitiva se muniant juxta suarum potentiam
facultatum, ut, cum venientium nostrorum hostium
turba confinia regni pulsaverit, illis et
eorum audaciae sic potenter et viriliter obsistatur,
quod doleant se in ultramontanis partibus
sua in pace non fixisse vestigia, lugeantque
finaliter Italiam petivisse, et qui manus poterunt
copiosae nostrae gentis effugere, confusi
more solito, si valeant, retrocedant".
Cap. XXII
Verbis Manfredi omnes assentiunt: plerique vero ipsum
deinde produnt. Is tamen nuntios statim in
Alamanniam, duo millia equitum quaesitum, mittit.
Postquam igitur rex Manfredus astantibus turmis
votum totaliter suae mentis aperuit, et propositum
sui cordis fando depromsit, universi collocutioni
regiae annuunt; divisoque parlamento,
et quibuslibet ad propria redeuntibus, sub eo colore
maxime, ut contra venientes Gallicos unusquisque
se praemuniat, secundum suae potentiam
facultatis, jam promissa fides comitum violatur
interius, jam terrefactus regnicolarum animus
incipit dubitare. Sed hos sola imbecillitas animi,
ac mentis falsae perfidia, et non metus, violatores
debitae fidei faciebat. Nondum enim quemquam
timere poterant; sed ejus formidine, quod
verebantur accidere, et futuri casus praemeditatione
perterriti, tractatum per nuntios tam cum
comite Provinciae praedicto, quam cum apostolica
sede dolosius ineunt, et eorum vota comitis
ejusdem beneplacitis nuntiorum, et literarum
multiplici destinatione confoederant, ac ipsius
mandatis se placida significatione coaptant. Rex
tamen Manfredus in Alamanniam post haec pro
duobus millibus equitum, quibus pro sex mensibus
stipendia duplicata transmiserat, cum multa voluntatis
anxietate nuntium praepetem destinavit.
EXPLICIT LIBER SECUNDUS

Torna all'inizio