verbum prevideat, et melior artifex est qui ad opus non accelerat
priusquam ipsum bene discutiat; nec est aliquis qui in
cogitando tantum rancoris habere debeat, sicut sapiens in sapiencia
quam intendit. Nam necesse habet previdere bene in
illa priusquam sapiens teneatur, et conetur agonizare in ea donec
fructum volitum consequatur; et cum collectionis fructus tempus
advenerit, eum dolere non convenit eo quod qui labores mundi,
quos fecit pro semetipso, perdi permittit, et acquirende sciencie
sustinet detrimenta, ut post mortem retribucionem accipiat, et
deinde, cum morti approximat, doles in ea, quod de eo rideatur
et vituperent eum; mereri autem ex bonis operibus censetur,
velut qui arbores plantat et hedificat aliquam domum et
tristis et dolorosus efficitur de labore sue, dum perficitur quod
anxius expectabat. Et miror illius qui de morte tristatur; scito
certe per eum, quod suis operibus retributio fieri sperabat.
Et dixit discipulis: maius quod possunt attingere, suis inquisitionibus,
querentes scienciam, est quod docentes eos conentur
vera proferre et audientes eos non nisi in recipiendam veritatem
nitantur; moliar igitur in veritate dicenda, et vos ad eam apprehendendam
moliamini toto posse. Et dixit: in pluribus hominum
vincunt concupiscencie rationem, quia cupiditates ab infantia
concomitantur eisdem, rationem vero non assecuntur
nisi etate perfecta, propter quod ad cupiditates pocius se convertunt.
Et dixit: populi reges sicut pueri magistros abhorrent
quia, hora qua disciplinantur, bona exinde ventura non attendunt,
|
|