SED CONTRA, beatitudines respondent donis. Sed beatitudo continet fructum,
cum non sit sine delectatione, ut dicitur 1 Ethic. Ergo fructus donis
respondent.
Praeterea, Sap. 4, 15, dicitur: «Bonorum laborum gloriosus est fructus». Sed
non sunt aliqui labores digniores quam in operibus donorum. Ergo fructus
donis respondent.
Praeterea, delectationes virtutum dicuntur fructus, ut patet ex auctoritate
Ambrosii inducta. Sed non minor est delectatio in donorum actibus quam in
actibus virtutum. Ergo fructus respondent donis.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nomen fructus a corporalibus ad spiritualia transfertur.
Dicitur enim in corporalibus fructus quod de terrae nascentibus expectatur;
et ideo omne illud quod de re aliqua quis consequitur, quasi mercedem
laboris circa illam impensi, dicitur fructus. Hoc autem est et illud quod de re
aliqua principaliter expectatur; et sic fructus omnis nostri operis Deus est; et
iterum illud quod quis consequitur ex operatione, non principaliter propter hoc
operans, dicitur fructus; et sic delectationes quae in bonis operibus sunt, sunt
quidam fructus bonorum operum; et hoc modo in auctoritate praedicta accipit
Ambrosius fructum, dicens ipsas virtutes fructus esse, inquantum delectant.
Secundum Philosophum autem, omnis operatio
procedens ex habitu perficiente naturam, habet delectationem annexam; unde
cum felicitas vel beatitudo sit operatio secundum virtutem perfectam, quoddam
formale completivum beatitudinis est ipsa delectatio; et ideo fructus qui delectationem
nominant, beatitudinibus respondent, sicut beatitudines donis.
Inter fructus autem computantur quidam qui sunt essentialiter delectatio, ut
gaudium quantum ad unionem et praesentiam bonorum; et pax quantum
ad remotionem impedimentorum perturbantium delectationem; et ideo hi duo
fructus respondent omnibus donis et beatitudinibus. Quidam vero ponuntur
quasi ratio delectationis et causa. Est autem delectatio in operibus activae et
contemplativae vitae. In operibus autem activae vitae ratio delectationis est
duplex. Uno modo ex remotione impedientium veram delectationem spiritus:
delectatio enim ex operatione non impedita causatur, secundum Philosophum.
Alio modo ex praesentia bonorum spiritui convenientium.
Impeditur autem spiritualis delectatio vitae activae dupliciter. Uno modo per
delectationes contrarias, scilicet bonorum temporalium: sicut enim operationes
contrariae sunt, ita et delectationes, ut dicit Philosophus in 10 Ethic.
Temporalis autem delectatio vel est in bonis exterioribus, scilicet divitiis et
honoribus; et hanc delectationem cohibet «modestia», quae fructus ponitur, et
respondet paupertati spiritus: vel etiam in delectationibus carnis; et sic reprimuntur
vel abstinendo ab illicitis, quod facit «castitas», vel etiam a licitis, quod
|
|