Quae sunt proprietates magnanimi, et quod decet
reges, et principes magnanimos esse.
Cap. XXIII.
Recitat autem Philosophus 4. Ethicor. multas proprietates
magnanimi: inter quas possumus numerare
sex, quas reges, et principes habere debent. Prima proprietas
magnanimi, est bene se habere circa pericula. Bene
autem se habere circa ea, est non esse amatorem periculorum,
neque se exponere pro parvis periculis, sed pro
magnis, ut pro iis ex quibus potest consurgere magna
utilitas. Cum autem sic se periculis exponit, adeo debet
esse constans in suis negociis, ut etiam, si viderit expedire,
non parcat vitae, ut Philosophus ait 4. Ethic. Secundo
competit magnanimo se habere bene circa retributiones.
Magnanimus enim parum appreciatur exteriora bona,
et multum appreciatur opera virtutum. propter quod,
quia esse plurimum retributivum, est agere opera virtutum,
convenit magnanimo esse plurimum retributivum,
ut dicitur 4. Ethicor. Tertio spectat ad ipsum esse paucorum
operativum. Dictum est enim magnanimum esse
circa magna, ut circa ea, ex quibus consurgere possunt
magni honores; talia autem non multotiens occurrunt,
ideo decet magnanimum esse paucorum operativum.
Quarto decet magnanimum esse apertum, ut sit veridicus,
et sit manifestus oditor, et amator, et magis curare
de veritate, quam de opinione, ut vult Philos. 4. Ethicor.
Quinto spectat ad magnanimum, ut non sit ei curae quod
laudetur, nec quod alii vituperentur. Nam cum talia inter
exteriora bona computentur, ipse non multum curat de eis,
quia (ut dicebatur) modicum appretiatur exteriora bona.
Sexto spectat ad ipsum non esse plangitivum, neque deprecativum,
et maxime non debet esse talis respectu exteriorum
|
|