obedientie debito fateamini vos ascriptos. Placuit itaque munus ipsum,
odore quo reficit, limpiditate qua nituit, et licet virtutis eius usum presentis
pars temporis, quod quasi brume coniungitur, contra futuri caloris
estivi caumata suadeat reservandum, apud nos tamen dilectionis et amicitie
specialis, quibus vobis gratias de ipsius missione peragamus, firmum
vobis ad cuncta que placeant habitaculum preparavit.
Hugo etc. viris religiosis venerabilibus et discretis amicis in Christo
karissimis … priori et conventui Cantuariensi salutem et sincere dilectionis
affectum.
Inter alia speciosa, quibus persone religioni dedite decorantur, id nimirum,
quasi per excellentiam eas venustat, quod pax inter eas principatum
obtineat, que ipsas in caritate consolidet, in tranquillitate confirmet, et
stabiliat in amore. Hec si absit frustra ceterarum virtutum cumulus exercetur,
frustra laboratur ad bravium, frustra curritur ad coronam. Hanc in
terra, ut eius nobis indicaretur apertius delcedinis plenitudo, dominice
preco nativitatis angelicus bone voluntatis hominibus nuntiavit. Hanc
transiturus de hoc mundo ad patrem Salvator noster in testibus et discipulis
|
|