XVIII. De Adriano imperatore.
Anno ab incarnatione Domini CXX. Adrianus regnavit apud Romanos an. XXI. Hic
cognominatus est Helyus; facundissimus fuit et diligentissimus circa errarium et militum disciplinam.
In utraque lingua peritus, pater patrie dictus, tributa Urbis relaxavit. Alexandriam a Romanis subversam
publicis instauravit expensis et ad instaurationem civitatum Nichomedie, que in terremotu
corruerant, de publico dedit expensas. Atheniensibus sibi petentibus de libri Draconis et Scolonis
iura conposuit. Sed contra Sarmatas bellum gessit; Iudeos secundo Romano imperio debellantes
anno secundo imperii sui cepit. Sixtus papa Rome sedit, Syxto successit Thelosforus. [Et si
vis aliud invenire de gestis, que fuerunt tempore Elio Adriani, recure ad cronicam
Alexandri pape primi, et omnia invenies. Et si vis aliud invenire de gestis,
que fuerunt eodem tempore, ad cronicam Sixti pape primi].
XIX. De Tito Antonio imperatore.
Anno ab incarnatione Domini CXLII. Titus Antoninus regnavit apud Romanos an. XXII et
men. III; qui Pius propter clementiam dictus est, pater patrie, quia accusationibus incensis debita
relaxavit; erarium opulentum servavit, regibus amicis non minus venerabilis. Eodem tempore
Galienus medicus claruit, qui Pergami natus claruit. Eodem tempore sedit Rome Yginus
papa. Post eum successit Annicius. Post eum successit Pius in episcopatu. His
temporibus Ygini pape Valentinianus et Cerdo et Marcion heretici Romam venerunt. Valentinianus
dicebat duo esse principia, profundum et silentium, et ex his XXX secula. Cerdo et Marcion duo
principia, bonum et malum; ambo resurrectionem carnis negabant, anime tantum salutem promittebant.
In Alexandria vero Basilides suam doctrinam evomuit, dicens CCCLXV celos secundum numerum
dierum anni. Hoc autem nomen Abrasas conmendabat, quia numerum istum contineat; cuius
discipulos se Gnosticos nominabat ad presumptionem excellentioris scientie, sed ab aliis dicebantur
Bothornite, id est cenosi, a turpitudine, quam in misteriis exercebant; contra que scripsit doctus
Agrippa. [Et si vis aliud invenire de gestis, que fuerunt eodem tempore, recure
ad cronicam].
XX. De Marco Antonio Vero cum fratre Lucio Aurelio et Comodo
imperatore.
Anno ab incarnatione Domini CLXV Marcus Antonius Verus cum fratre Lucio Aurelio
Comodo regnavit apud Romanos an. XVIIII, men. I. Usque ad hoc tempus singulares fuerunt augusti,
hic primum bini. Hii Seuluciam ceperunt, de Parthis triumphaverunt; contra Germanos et Sarmatas,
Marcomanos, Squados, Dacos, Vandallos, Suevos, Pannonios dimicarunt; et cum sui exercitus exstuaret,
quibusdam militibus Christianis, qui sub eo militabant, orantibus contra spem largissimus imber
effusus est in exercitu, sed in hostes fulgur et ignis. Marcus defuncto fratre filium suum Comodum
factus regni consortem fecit et multis multa largitus est, ita quod erarium exhausit; peccuniam,
que fisco debebatur, tabulis incensis remisit; et ne quid bonitati deesset, seniores leges novis constitutionibus
temperavit; adeo magnificus fuit, ut C simul leones exhibuerit. Cumque Simirna civitas
Asie corruerit terremotu, per decennium ad ipsius instaurationem tributa transit octavo anno |
|