: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 263


periuriationis et interdicti de pharetra plenitudinis potestatis
sacrosancta Romana mater emittit ecclesia, et quos feriet adicere non
poterunt ut resurgant. Qui legit intelligat et intellecta tenaci memorie
commendet.


Cum pro hiis, quos laudabilis conversationis fides et experte familiaritatis
obsequia vobis commendabiles exhibent, vos rogemus, tanto facilius
ac libentius a vobis cupimus exaudiri, quanto proinde possumus atque
volumus specialius obligari. Cum igitur non immerito invitemur dilectum
nostrum dilectione amplexari precipua, quem nobis faciunt sua grata obsequia
cariorem, paternitatem vestram affectuose rogamus, quatenus, attendentes
quod in familia domini dominus honoratur, super tali negotio taliter
circa eum gerere liberaliter vos velitis, ita quod idem de nostris precibus
gratiam sentiat et effectum et eo amplius habeat munus retributionis
porrecta petitio, quo fuerit in gratia exauditionis admissa.

Torna all'inizio