: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 470


Squilla iuvat fluxum, valet ictericis et hydropi,
Fissurasque pedum sola reperta iuvat.
§ 83. Sinapis. - Est modicum granum siccum calidumque synapi;
Dat lacrymas, purgatque caput, tollitque veneum.
Esca mihi napi sunt bona, suntque synapi.
Synapis oculis, pectoribus allia prosunt.
§ 84. Trarabe vel Carale. - Quum sit eroticus trarabe, bene noscit amicus.
§ 85. Thus. - Thus videt et memorat; flegma necat; medicatur
Ulcera, fissuras, verrucas; falsataque linguae,
Atque puellares fluxus mammasque coercet.
§ 86. Urtica. - Pacat et insomnes pacans urtica, vomentes;
Illius semen colicis cum melle medetur;
Compescit tussim veterem si saepe bibatur,
Pellit pulmonis frigus, ventrisque tumorem
Omnibus et morbis ea subvenit articulorum.
§ 87. Viola. - Crapula discutitur, capitis dolor atque gravedo
Purpuream dicunt violam curare caducos,
Praecipue pueros si mixto sumitur amne.
Aegris dat somnum vomitum quoque tollit et esum.
§ 88. Virga pastoris. - Virgula pastoris tenet omnia fraena cruoris,
Est medela foris ficus, capitisque doloris.
§ 89. Zeduaria. - Zeduar ante datum morbum fugat inveteratum,
Et pectus purgat, stomacho fastidia tollit;
Expellit flegma, constipatam digerit escam.
Si post sumatur bene digerit et sonat aegrum:
Postque datum mollit ventrem, fastidia tollit:
Tu me semper ama, quum tibi do Zeduara.
§ 90. Zinziber. - Algores stomachi, thoracis, renibus aufert;
Idem conditum solamen zinziber affert.
Zinziber mane comaestus pectus bene purgat,



745




750




755




760




765




770

Torna all'inizio