dicitur, violentum est cuius principium est extra, nil conferente vim passo.
Has ergo virtutes incompletas in materia praeexistentes, rationes seminales
dicunt, quia sunt secundum esse completum in materia, sicut virtus formativa in
semine. Hoc autem verum non videtur; quia quamvis formae educantur de
potentia materiae, illa tamen potentia materiae non est activa, sed passiva tantum;
sicut enim, ut Commentator dicit in 8 Physic., in motu locali oportet esse
aliud movens et motum; ita etiam in motu alterationis; et ponit exemplum quod
quando corpus naturaliter sanatur, cor est sanans, et alia membra sanata; et
ideo sicut in corporibus simplicibus non dicimus quod sint mota ex se secundum
locum, quia ignis non potest dividi in movens et motum; ita etiam non
potest esse alteratum ex se, quasi aliqua potentia existens in materia aliquo
modo agat in ipsam materiam in qua est, educendo eam in actum. Sed utrumque
contingit in animatis, quia sunt mota secundum locum ex se, et etiam alterata,
propter distinctionem organorum vel partium, quarum una est movens et
alterans, et alia mota et alterata; et ideo non hoc modo potest accipi virtus
seminalis in aliis rebus sicut in habentibus animam. Nec tamen sequitur, si in
materia est potentia passiva tantum, quod non sit generatio naturalis: quia
materia coadiuvat ad generationem non agendo, sed inquantum est habilis ad
recipiendum talem actionem: quae etiam habilitas appetitus materiae dicitur, et
inchoatio formae. Non enim eodem modo omnes motus naturales dicuntur, ut in
2 Physic. et in 1 Cael. et Mund. Commentator dicit, sed quidam propter
principium activum intus existens, ut motus localis gravium et levium; et
quidam propter principium passivum quod est secundum potentiam ab agente
naturali natam in actum educi, ut in generatione et alteratione simplicium corporum:
unde et natura dividitur in materiam et formam. Et ideo concedo quod
in materia nulla potentia activa est, sed pure passiva; et quod rationes seminales
dicuntur virtutes activae completae in natura cum propriis passivis, ut calor
et frigus, et forma ignis, et virtus solis, et huiusmodi; et dicuntur seminales non
propter esse imperfectum quod habeant, sicut virtus formativa in semine; sed
quia rerum individuis primo creatis huiusmodi virtutes collatae sunt, per opera
sex dierum, ut ex eis quasi ex quibusdam seminibus producerentur et multiplicarentur
res naturales.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod huiusmodi virtutes activae in natura dicuntur
rationes, non quod sint in materia per modum intentionis, sed quia ab arte divina
producuntur, et manet in eis ordo et directio intellectus divini, sicut in re
artificiata manet directio artificis in finem determinatum.
|
|