: Chronicon Novaliciense

Pag 296

V


limina sanctarum ecclesiarum, ut post matutinalem officium
ad strata non umquam rediret. In tempore igitur sanctę
quadragesimę, consueto more, ante aram sancti Vualerici orabat,
forte accidit ut somno caperetur. Hoc actum est in festivitate
sancti Benedicti. Factum est, dum obdormiret, vidit per visionem
quendam togam albam indutum, desuper contextam auro,
gestantem in manum turribulum aureum, plenum odorifero
thimiate. Qui cum venisset ad aram, a quattuor partibus adoratus
est eam. Porrigens autem illud, inquiens ei: «Vade, nuntia
fratribus, euge, nostri ex parte. Scito me esse Benedictum patrem
hodieque lustrasse cuncta cęnobia, in nullo tamen sic obsecutus
sum ut in isto». Ita inquiens et evanuit ab oculis eius.
Liquet hoc a catholicis viris demonstratum et nulli sit ambiguum,
quin in suis festivitatibus et in aliis diebus sancti suas visitent
ędes. Sanctus quippe Gregorius in libro Dialogi scribit:
«quadam nocte venit sanctus Petrus in absidam nomine suo constructam,
quendam custodem alloquitur: "O conliberte, cur tam
ocius surrexisti? » Reficiebat namque lampadas. Qui extemplo
solutis omnibus membris, ad stratum devehitur». Hęc quam ob
rem evenerit scire quis cupit, propensius repperire potuerit si illum
librum legerit.
<XXXIV>. In illis diebus dum Gezo abbas adveniret in Albam
civitatem, quidam episcopus, nomine Fulcardus, contulit ei
duo magna pignora, scilicet sanctorum Frontiniani et Silvestri.
Receptis autem pignoribus, dum ad Tanagrum fluvium advenisset,
aqua divisit se in duas partes et domnus Gezo transivit per
siccum in medio eius. Ideo hec inrationabilis creatura egit, ut
patefaceret quibus meritis apud Deum optinent sancti, ut nec

Torna all'inizio