Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 104


3 Per fidem amicorum corda iunguntur, que si uiolata fuerit iurgia
suscitantur. 3' Quapropter te rogo ut fidem amicis serues,
diligas concordiam et litigia fugias inter cetera, sciens quod graue
est fidem fallere.
4 Infantulus inmundus primo fidem ab ecclesia exigit, et sacerdos
ut pro fide uitam eternam habeat intercedit. 4' Rogo te itaque
ut semper tue peticionis memor existas et promissionis facte et
renuntiationis exhibite omni tempore recorderis.
5 Per fidem sancti uicerunt regna et per eandem homines ad celestia
regna perueniunt. 5' Scire te uolumus et non expedit ignorare
quod sancti pro fide Christi seruanda pugnauerunt usque
ad mortem, et nos hoc idem faciamus cum eis ut possimus ad
gloriam peruenire.
6 Quod fides catholica precipit obseruari conuenit, quia preuaricatores
diuina maiestas perpetuo iudicabit. 6' Hinc est igitur quod
cum iustus ex fide uiuat et sine fide qui fuerit moriatur, fidem
sinceram habeas et fidei documenta satagas custodire.
VIII
EXORDIA ET CONTINVATIONES SPEI.
1 In se sperantibus Deus non deerit, quia plenus misericordia semper
erit. 1' Cum itaque Dei misericordia omnem superet multitudinem
peccatorum, ad eum secure redeas pro salute.

Torna all'inizio