Salimbene de Adam: Cronica

Pag 45


Hic, dum quadam die populo predicaret, consideravit quemdam
scolarem verba sue deridentem. Et finita predicatione habuit
eum seorsum secreto in camera sua et quesivit ab eo cur de verbis
divinis risisset, cum sint animabus salvandis utilia. Et respondit
scolaris quod verba que dixerat, verba erant; ipse vero opera
demonstrare sciebat, ut mortuos suscitare et demonibus [predicare].
Et cognovit papa, eo manifestante, quod nigromanticus
esset et quod Toleti studuerat, et rogavit eum quod quemdam
suum amicum defunctum ei resuscitare deberet, ut cum eo haberet
familiare colloquium et de statu anime sue ab eo posses inquirere.
Et elegerunt locum desertum et secretum in Roma; ad
quem papa quasi sub occasione spatiandi accessit, et precepit
sociis ut ab eo diverterent et expectarent quousque iret ad eos.
Et crediderunt quod descenderet ad requisita nature, et fecerunt
ut dixerat. Suscitavit igitur ei Besmantie archiepiscopum, sub
illa pompa et vane gloria qua solitus erat venire ad curiam. Nam
primo veniebant pueri, qui hospicia prepararent, postea somarii
in magna copia cum thesauris, deinde domicelli ad ministrandum
docti, demum milites, subsequenter ipse cum capellanis multis.
Cumque ab eo quereret nigromanticus quo tenderet, dixit quod
ad curiam ibat ad papam Innocentium, amicum suum, qui eum
videre volebat. Cui scolaris ait: «Hic est Innocentius amicus
tuus, qui a te vult cognoscere qualiter tibi sit». Cui ille dixit:
«Male michi est, quia damnatus sum propter pompam et vanam
gloriam meam et alia, que commisi, peccata, nec penitentiam
feci, et ideo cum demonibus sum deputatus et cum his qui ad
infernum descendunt
». Finitis igitur hinc inde colloquiis mutuis,
disparuit visio, et papa ad socios est reversus.
Innocentio successit Honorius tertius.
Anno Domini MCCXVI, qui fuit millesimus suprapositus, iverunt
milites et archatores in servitio Bononiensium circa Sanctum
Archangelum contra Ariminenses et obsederunt illud castrum,
et ibi steterunt per longum tempus, ita quod pax facta
est; et omnes illi de Cesena, qui erant in carceribus illorum de
Arimino, fuerunt dimissi (erant enim septengenti). Et illa yeme
fuit maxima nix et gelu valde intensum, ita quod vinee sunt

Torna all'inizio