ARTICULUS 2
Utrum conscientia aliquando erret
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod conscientia nunquam erret. Ad hoc enim quod aliquod iudicium
sit certum, oportet in dictis testium certam veritatem esse. Sed in divino
iudicio, quod certissimum est, nunquam a iustitia declinans, conscientia tenet
locum testis, ut patet Rom. 2, 15: «Testimonium reddente conscientia eorum».
Ergo conscientia infallibilem veritatem habet, et ita non errat.
2. Praeterea, illud quod est naturale, est idem apud omnes et semper. Sed,
secundum Basilium, conscientia est naturale iudicatorium.
Ergo conscientia semper manet in sua rectitudine, et ita non errat.
3. Praeterea, illud quod est primum in aliquo ordine, oportet esse fixum et stans:
omnis enim motus procedit ab immobili, ut dicit Augustinus.
Sed lex est dirigens in omnibus actibus humanis. Ergo lex immobiliter rectitudinem
continet. Sed conscientia est lex intellectus nostri, ut dicit Damascenus.
Ergo conscientia semper recta est, et nunquam errat.
4. Praeterea, conscientia scientia quaedam est. Sed scientia semper verorum
est, ut patet 1 Poster. Ergo nec conscientia errare potest.
5. Praeterea, ut dicitur 7 Ethic., secundum hoc scientia in incontinente obtenebratur
quod a passionibus vincitur. Sed conscientiam passiones non vincunt:
quia quando secundum passiones homo operatur, conscientia remurmurat.
Ergo conscientia a propria rectitudine non obliquatur, et ita non errat.
SED CONTRA, Ezech. 1, in Glossa Hieronymus dicit: «Conscientiam interdum
praecipitari videmus». Sed praecipitium eius est ipsius error. Ergo conscientia
quandoque errat.
Praeterea, ad conscientiam pertinere videtur arbitrium de rebus agendis vel non
agendis. Sed in hoc arbitrio plerumque homines decipiuntur, ut patet Ioan. 16, 2:
«Venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium praestare Deo».
Ergo etc.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut ex praedictis patet, prima principia, quibus
ratio dirigitur in agendis, sunt per se nota; et circa ea non contingit errare,
sicut nec contingit errare ipsum demonstrantem circa principia prima. Haec
autem principia agendorum naturaliter cognita ad synderesim pertinent, sicut
Deo esse obediendum, et similia. Sicut autem in scientiis demonstrativis ex
principis communibus non deducuntur conclusiones nisi mediantibus principiis
propriis et determinatis ad genus illud, virtutem primorum principiorum continentibus;
ita in operabilibus, in quibus ratio deliberans syllogismo quodam utitur
|
|