Salimbene de Adam: Cronica

Pag 719


Clementi alius **, sacer hinc succedet et almus,
** id est: papa
cui procuratrix Theotocon, eius amatrix
et defensatrix semperque benigna ducatrix,
en circa mille bis centum septuaginta
tetraque ***: tunc ille, velut annorum quadraginta,
*** id est: IIII
sanctus parebit et Christi scita tenebit,
angelice vite, vobis pavor, o Giezite!
Christe, tuum pulcrum tunc nobis, sancte, sepulcrum
reddes subiectis, Agarenis inde reiectis.
Nunc male captivi tunc convertentur Achivi.
Cardinibus multam pones, Altissime, mulctam.
Tres Deus orantes quam sepius et vigilantes,
quod sic prestetur, clare docuisse videtur.
Quam vera fuerit ista scriptura videamus. Ad litteram, pape
Clementi quarto successit papa Gregorius decimus, et fuit bonus
homo, iustus et rectus et timens Deum; et antequam pape Clementi
succederet alius papa, «quiddam horribile» apparuit in mundo,
quia steterunt Christiani, propter divisionem que erat inter cardinales,
sine papa per tres annos et menses novem et dies XXI.
Et ideo mirabantur simplices de tanta sedis vacatione. Quocirca
factus papa Gregorius decimus ordinavit de electione summi
pontificis post precedentis mortem. Quod autem dicitur:
En circa mille bis centum septuaginta
tetraque: tunc ille, velut annorum quadraginta,
planum est et intelligibile valde, quia ad litteram ita fuit. In
millesimo, enim, CCLXXIIII celebravit generale concilium in
Lugduno. In quo vere sanctus apparuit, dum multa bona ibi
statuit observanda; et «Christi scita» firmiter tenere credebat, si
vixisset, sed propter malitiam remanentium de medio subtractus
fuit per mortem, sicut Iosias rex Iuda, eo tempore quo plus necessarius
erat; cui etiam a Domino dictum fuit, 4 Reg. 22 et II Paralipo.
XXXIIII: Colligam te ad patres tuos in pace.

Torna all'inizio