Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
ingens Tirida, Diomedis regia, apud quam consueverat hospites
dare equis in cibum.
BOBRIDIA stagnum est Grecie.
BOBEN seu BEBEN palus est Grecie et, ut satis percipi potest,
cum Cercinio civitati propinqua sit, eam Macedonie proximam
esse.
CAMANDRUM seu PALESCAMANDRUM stagnum est Troadis
haud longe ab Ylione, secus Acheorum portum, quod quidem
faciunt Xantus et Symois flumina ab Yda venientia atque illud
augentia.
CAMERINA palus est Sycilie Syracusis propinqua, que ante
Hesperia dicta est, que cum desiccata semel accolis pestilentiam
iniecisset, consultus Apollo, an eam penitus auferrent,
prohibuit. Qui cum neglexissent, esto exhausta palude peste
carerent, ex ea tamen parte oppidi que tuta aquis palustribus
esse consueverat ab hostibus captum est, et sic inobedientes
penas dedere.
CAPREA palus haud longe a Roma est, apud quam concionante
Romulo Romanorum rege exorta tempestate a Patribus
occisus est et in eam deiectus.
CARALLITES Asye palus est, inter campos Ydensium et Caularem
amnem atque Mandrapum civitatem torpens.
CENDEBERA palus est Syrie quam non nulli Candeam vocant.
Hec enim sub radicibus Carmeli montis, Ptholomaidi, Claudii
Cesaris colonie, propinqua quiescit, emictens Bellum
fluvium.
CELAUNIUM, quod Celonium quidam vocant, stagnum est
Sycilie, fetido odore amovens proximantes.
CYANE Sycilie stagnum est non longe a Syracusis. Hoc nympham
Cyanem Proserpine sociam finxere poete, que cum vellet
rapine Plutonis obsistere et, spreta, nequiret lachrymans in
stagnum versa est.
CIPHISIS Argivorum stagnum est Ili civitati propinquum.
CRINES secundum quosdam palus est a qua Apollo, quia ibidem
colatur, Crineus denominatus est.
CUMERIE paludes ultra Taurorum sunt claustra.
|
|