Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 998


«Praecipue si iteretur». Hoc dicitur inquantum multiplicatio venialium disponit
ad mortale.
«Ut ab immunditia corporali aliquem tueatur». Sed quid faciendum est ipsi
mulieri, si propter libidinem vel immunditiam quaeratur? Quidam dicunt, quod
si sentit se perfectam, non debet mentiri: quia in ipsius violationem non consentiet,
et sic immunis a peccato erit. Si autem sentit se imperfectam, debet veniale
peccatum committere potius quam incurrat peccati mortalis periculum. Sed
melius dicendum, quod si propositum non consentiendi habet, spem suam in
Deo ponere debet, qui non patitur tentari supra posse; et non debet venialiter
peccare. Ex hoc enim ipso quod ponitur aliquid debitum vel dignum fieri, aufertur
omnis ratio peccati. Et ita omne mendacium non esset peccatum, quod est
contra Augustinum.
«Nec omne mendacium isto praecepto prohiberi videtur». Intelligendum est
directe sicut contrarium praecepto.
«Nec praemissa descriptione mendacium iocosum includi». Verum est, si intelligitur
intentio fallendi, secundum quod fallacia est, non tantum in dicente, sed
etiam in audiente, quia fallitur, ut dictum est.

Torna all'inizio