| Quaestiuncula V
 1. Ulterius. VIDETUR quod in ista scientia profecerit. Hebr. 5, 8: «Didicit ex iis
 quae passus est, obedientiam». Sed discere est in scientia proficere. Ergo in
 scientia profecit.
 2. Praeterea, non proficere in his quae quis proficere potest, est magnus defectus.
 Sed in omni scientia qua quis non omnia scit, potest proficere. Ergo cum
 Christus secundum hanc scientiam non omnia sciverit, videtur quod potuerit
 proficere, et ita profecerit in ea.
 3. Praeterea, intellectus agens in ipso abstrahebat species a phantasmatibus; et
 hic est actus eius, alias frustra assumpsisset eum. Sed species abstracta a phantasmatibus
 recipitur in intellectu possibili. Ergo semper in Christo plures species
 recipiebantur in intellectu possibili eius. Ergo proficiebat in scientia.
 4. Praeterea, hoc patet per auctoritatem Ambrosii superius inductam.
 SED CONTRA, Damascenus dicit: qui dicunt Christum proficere
 sapientia et gratia, ut additamentum suscipientem, non eam quae secundum
 hypostasim est, unionem venerantur. Sed illa unio omnino veneranda est.
 Ergo non debemus dicere, quod in scientia profecerit.
 Quaestiuncula VI
 1. Ulterius. VIDETUR quod ab Angelis quantum ad hanc scientiam accepit.
 Dionysius enim dicit: «Per Angelos videmus eum sub paternis
 legibus ordinatum». Sed quod ordinatur, aliquid ab ordinante accipit. Ergo
 Christus aliquid ab Angelis accepit.
 2. Praeterea, Luc. 22, 43, dicitur, quod «apparuit Angelus Domini confortans
 eum». Sed confortatus accipit aliquid a confortante. Ergo et Christus ab
 Angelo.
 3. Praeterea, Christus, dum fuit in terra, voluit subdi legalibus ordinationibus,
 factus sub lege, Galat. 4. Sed legalis observantia est minoris dignitatis quam
 caelestis hierarchia. Ergo et ordini caelestis hierarchiae subdi debuit. Haec
 autem est lex caelestis hierarchiae ut homines ab Angelis suscipiant, ut dicit
 Dionysius. Ergo ipse ab Angelis suscepit.
 4. Praeterea, corpus eius impressionem suscepit a corporibus caelestibus. Ergo
 pari ratione anima a spiritibus caelestibus.
 SED CONTRA, superioris non est ab inferiori recipere. Sed Christus etiam secundum
 humanam naturam Angelis superior fuit, et caput, ut supra dictum est,
 dist. 13, quaest. 2, art. 2, quaestiunc. 2. Ergo ab eis non recepit.
 Praeterea, quod immediate accipit a Verbo non habet necesse ab Angelis accipere.
 Sed anima Christi immediate accipit a Verbo sibi unito. Ergo non recipit
 ab Angelis.
 | 
 |