Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 174


Ad secundum dicendum, quod scientificum et ratiocinativum non omnino distinguuntur
sicut ratio superior et inferior: quia scientificum nullo modo ad praxim
pertinet, sicut pertinet ratio superior, ut dictum est, inquantum scilicet aeterna
consulit, et praeter hoc scientificum ad quaedam se extendit quorum non est
ratio superior, prout hic accipitur, scilicet ad res creatas necessarias: quia
Philosophus scientificum animae non tantum sapientia quae divinorum est proprie,
sed scientia et intellectu, quae creatorum sunt, in 6 Ethic. perfici
docet. Cognitio autem rerum temporalium sive quantum ad ea quae ad nos
agenda pertinent sive quantum ad ea quae in his necessariis demonstrationibus
considerantur, ad rationem inferiorem pertinet, quae scientia perficitur, quam
Augustinus extendit tam ad speculativam quam ad practicam considerationem
rerum temporalium; unde distinctio superioris et inferioris rationis non
est idem cum distinctione scientifici et ratiocinativi, quamvis scientificum
secundum aliquid sui, cum ratione superiori conveniat, et ratio inferior cum
ratiocinativo.
Ad tertium dicendum, quod ratio superior non est omnino idem cum illa parte
mentis in qua consistit imago, sed includit eam et excedit; quod sic patet.
Imago enim potissime distinguitur secundum hoc quod mens tendit in obiectum
quod Deus est, ut in 1 libro dictum est; unde potentiae imaginis prout ad imaginem
pertinent respiciunt aeterna solummodo ut obiectum, ratio autem superior
considerat ea dupliciter, scilicet ut obiectum, inquantum conspicit ea, et ut
medium inquantum ipsa consulit: nihilominus tamen etsi imago plures potentias
essentialiter colligat, non oportet quod ratio superior in pluribus potentiis
consistat: quia imago comprehendit et cognitivam et affectivam, sed ratio comprehendit
imaginem secundum cognitivam tantum et excedit, ut dictum est: et
ideo ratio superior et mens in qua est imago se habent ut excedentia et excessa;
superior enim ratio est speculativa et practica, sed mens secundum quod in ea
est imago tantum, ad speculativam pertinet, quia obiectum imaginis non est aliquid
operabile a nobis: et sic ratio superior excedit mentem, et exceditur a
mente, inquantum mens comprehendit affectionem et cognitionem; cum ratio
cognitionem tantum importet.
Ad quartum dicendum, quod diversitas regulantis et regulati non demonstrat
diversam potentiam, sed diversum habitum: unus enim habitus est regulativus
alterius, sicut patet in scientiis speculativis quod omnes scientias sapientia, scilicet
metaphysica, dirigit. Ita etiam ratio superior inferiorem dirigere dicitur.
Ad quintum dicendum, quod non quaelibet diversitas actus ostendit diversitatem
potentiae; sed quandoque etiam ostendit tantum diversitatem habitus, sicut geometrizare,
et syllogizare; quandoque autem neutrum. Ista autem sic patent: quia
enim substantia uniuscuiusque potentiae est, secundum quod est nata operari
circa proprium obiectum, ut de sensu dicit Philosophus in 2 de Anima,
ideo actiones quae differunt secundum diversa obiecta, ostendunt diversitatem
potentiarum: ut tamen accipiatur differentia obiectorum secundum id quod ad

Torna all'inizio