Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 114


Quidam vero aliter dicentes, errant, ponentes, Deum nunquam per essentiam
nec in patria nec in via videri: quod haereticum est, et Scripturae contrarium,
ut patet 1 Corinth. 13, et 1 Ioan. 3.
Quidam vero e contrario dicunt, Deum per essentiam in omni statu videri;
et his etiam auctoritates sanctorum repugnant; quia Dionysius dicit, quod si
aliquis videns Deum scivit quid vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae
sunt eius; et Gregorius dicit, quod quantumcumque homo in
statu viae profecerit, ad statum tamen illum contemplationis quo Deus per
essentiam videtur, non pertingit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Adam in primo statu dicitur Deum sine medio
vidisse, non quia ipsum per essentiam videret, sed quia non per medium argumentationis
ex creaturis sensibilibus procedens, in cognitionem eius deveniebat,
sed mediante effectu spirituali in intellectum eius resultante, sicut et Angeli
in primo statu videbant. Ideo dicitur, quod post peccatum necessaria fuerunt
sacramentalia signa, ut ex sensibilibus homini spiritualia panderentur.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, nihil esse medium inter Deum et
mentem nostram, intelligendum est non secundum naturae dignitatem, quia
natura mentis angelicae supra naturam mentis humanae est, ut Dionysius
expresse dicit 4 cap. caelest. Hier., et Gregorius in hom. De centum ovibus et
Augustinus super Ioan., nec etiam per modum informantis privatur
medio, quia caritas creata est medium coniungens mentes Deo; sed intelligitur
quod ipse immediate eam beatificat et iustificat, sicut et creat.
Ad tertium dicendum, quod aenigma importat obscuritatem quamdam cognitionis,
eo quod aenigma est, secundum donatum, quaestio verborum obscuritate
involuta. Obscuritas autem triplex potest accidere alicui intellectui. Prima ex
hoc quod ex nihilo est, quia in hoc deficit a claritate intellectus increati; et
secundum hoc omnis intellectus creatus aenigmaticus est. Secunda ex hoc quod
intellectus intelligit inquirendo, et per continuum et tempus; et talis obscuritas
accidit intellectui humano in comparatione ad intellectum angelicum qui
deiformis est; intellectus vero humanus est ratiocinativus, et acceptivus cognitionis
a sensibilibus secundum conditionem suae naturae; et secundum utrumque
modum etiam in primo statu homo in aenigmate vidisset. Tertia vero obscuritas
intellectum consequitur humanum ex peccato, consecuta ex corruptione
carnis aggravantis animam, Sap. 9, et sic in aenigmate nunc homo videt, tunc
autem non vidisset.
Ad quartum dicendum, quod non facit afflictionem vel poenam carentia cuiusque
desiderati, sed eius tantum quod debet haberi, et est tempus habendi; et
ideo Adam in primo statu etsi Deum non videret, quod summe desiderabat, non
tamen inde affligebatur, quia nondum erat tempus ad illud perveniendi; alias
sequeretur quod omne quod intendit venire ad aliquem finem, quem nondum
consequitur, poenam haberet.

Torna all'inizio