Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber IV

Pag 158


atque acies struxere suas contraque resistunt
viribus intrepidi, teloque animoque furentem
invadunt hostem siculum, tuba publica bellum
concinit acque omnes campo patuere caterve.
Hortatur socios paucis prius ipse Palermus:
esse armis studeant vigiles manibusque potentes
atque animo fortes, memores virtutis honorum,
et que conscriptis prestantur dona triumphis.
Insuper imponit legem, quod mente quod ore
Alfonsi regis nomen per prelia servent.
Hec memorans capiti galeam petit anxius et se
constituit bello. Teucri strinxere falanges
et cum magnanimis inierunt bella Sicanis:
arma armis resonant, strepituque et murmure celum
concutitur fortique animo pugnatur ubique.
Leta prius Siculis plausit Fortuna, caduntque
prime acies Teucrum fortes, primusque magister,
dum trepidant alii, letali vulnere fossus,
tellurem insultat; proceres equitesque sicani
acrius invadunt hostes fortisque Palermus
hos illosque fugat, pinguesque cadavera campos
complerunt. Scevo gaudet certamine Mavors,




60




65




70




75


Torna all'inizio