17. Sicut enim tot testari possunt, quot eum familiariter noverunt,
huius intentio et exercitium aliud assidue non erat quam ut opere impleret
quicquid in divinis legebat voluminibus. Nam sic erat largus, ut frequenter
de ipso dicerent ii qui sedule cum eo morabantur: << Si hic arcam aureis plenam
haberet, nisi petentes egentesque defuissent, uno in die omnia procul
dubio expenderet >> . Cum enim alicubi incederet et obviantes pauperes
eum, ut eis aliquid largiretur, exorarent, argentum, quod numquam peculiariter
detinebat, a se sequentibus protinus commodabat, et sic eorum necessitati
misericorditer subveniebat. Munditiam namque cordis corporisque
sic diligebat, ut contra diabolicas illusiones quibus homines illudi solent
nocturnis horis, universas ferme noctes medias insomnis et pervigil
permaneret et quam plurimas usque ad galli cantum protelaret, partim
orando, partim legendo, partim ad destructionem simoniacae haeresis cum
ceteris fidelibus in consilio consistendo. Illum praeterea usum gulosum,
qui carnales tam clericos quam laicos in sabbato sancto ad nonam cogit
missarum sollemnia et baptismatum, quae in eadem sancta nocte agenda
sunt, anticipare, valde damnabat, sed quia aliis in hoc non valebat, sibi
consulebat. Prandente namque universa urbe, ipse sanctam noctem ieiunus
cum fratribus aliquibus praestolabatur, atque cum eis ad quendam
exibat locum qui dicitur Nemus, miliario a civitate secessus. Ibi enim
adhuc est ecclesia a beato Ambrosio constructa et dedicata, ubi, sicut fertur,
idem, fugiens populi tumultum, solitus erat degere librosque dictare.
In hac autem vir Dei sanctam eandem noctem pernoctabat et debitas omnipotenti
Deo laudes cum fratribus competenter reddebat. Numquam
enim volebat solus bibere, numquam sine pauperibus clericis comedere,
|
|