Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 408


ab uno et unico fonte procedit, qui est in
Deitate per omnia saecula saeculorum. Amen.
Jamque opus exegi per Domini officiales et
procuratores in terrestri Jerusalem Romana,
circa quod, si favere velitis, nec sit qui livoris
oculo faetus meos velit teneros fascinare, non
ira Jovis, aut ignis, non ferrum, vel edax vetustas
valuerit abolere.
EXPLICIT LIBER GESTORUM REGUM SICILIAE
A NATIVITATE MANFREDI USQUE AD OBITUM
REGIS CAROLI, COMPOSITUS A MAGISTRO SABA
DE MALASPINA DE URBE, DECANO MELITENSI,
ET DOMINI PAPAE SCRIPTORE, QUEM INCEPIT
ANNO IV PONTIFICATUS MARTINI PAPAE IV,
ET FINIVIT IPSUM DIE OBITUS SUI ANNO DOMINI
MCCLXXXV, DIE XXIX MARTII, APUD PERUSIUM.

Torna all'inizio