Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1224


Omnibus alterutrum se mente videntibus, ipsum
Patrem Franciscum talis sub imagine formae
Filiolis fieri praesentem, qui, licet absens
Corpore, semper erat in sollicitudine praesens.
Sic transformatus sub solis in igne figura
Signat quod lucens ardensque fit ipse lucerna,
Israelitarum verorum spiritualis
Currus et auriga Franciscus, velut alter Helias,
Post quem sit tutum Dominum quaerentibus ire.
Credendum sane quod Francisci prece Christus
Horum simplicium fratrum sensus aperire
Dignanter voluit mentales corporeosque,
Ad signum Domini mirabile conspiciendum,
Qui puerum fecit Elisei castra videre
Et currus ignis oculis
ipsius apertis;
Sicque notant animam sancti, quam sphaera docebat
60. Perfectam, currus agilem, splendorque beatam.
Post haec Franciscus ad cellam Virginis, eius
Erectam studio, redit in numero duodeno,
Ut sub Matre Dei coeptus novus Ordo sub ipsa
Proficiat meritis, personis multiplicetur,
Et quae principium dedit, incrementa ministret.
Hinc evangelicus praeco Franciscus ab illo,
Qui pulsis animae tenebris inspirat agenda,
Postulat instanti prece quid placeat sibi de se:
Scilicet an doceat, solive tacens sibi vivat.
Doctor erat positus; nihilominus orat et instat
Pro Domini placito sibi plenius insinuando.
Semper enim iustus timet et praesumere nescit.
Ergo, revelante Domino, vir sanctus ad hoc se
Missum cognoscens, ut oves ad ovile reducat
Errantes, animasque Deo lucretur ademptas,
Doctrinae totum se confert, circuit urbes,
Vicos et castra, verbumque salutis ubique

Torna all'inizio