VIII. De pace diaboli ad homines.
Deinde pax diaboli ad homines est diabolice pravitatis et humane
voluntatis vitiorum intercessu concordatio. Quam pacem sermo notat
propheticus loquens in vocibus perfidorum: Percussimus, inquiunt,
fedus cum morte, hoc est cum diabolo, et cum inferno fecimus pactum;
et idcirco flagellum inundans, cum transierit, non veniet super nos. Cum
enim videris quempiam diaboli satellicio federatum eius per omnia votis
alludere, dilatare videlicet linguam suam in maledicta et turpia,
indulgere luxurie, adolere libidinem, cupiditatem incendere, iracundiam
inflammare, noveris talem hominem fedus pepigisse cum morte, id est
diabolo. Qui, quoniam huiusmodi in nullo sibi contrarium conspicit, quasi
pacem cum eo colit nec temptationibus eum aggrediens nec afflictionibus
sternens. Quem si interdum sursum oculos erigere velle
subsenserit, ut que eterna sunt iam appetat, iam delicias odiat, iam
honestatem induere, iustitiam amare, amplecti continentiam et luxuriam
fugere meditetur, turbata statim istiusmodi pacis lege totis irarum stimulis
recedentem persequitur, mille adversus eum machinis, mille sevitie utitur
argumentis, quibus ipsum ab arta via, que ad vitam dirigit, ad amplam
retrahat, que ducit ad mortem.
Quod olim in filiis Israhel sub Pharaonis iugo laborantibus tipice
monstrabatur. Ex quo enim per Moysen sollicitatus est Pharao, ut
populum dimitteret, durioribus eos cepit operum angariis fatigare.
Hoc idem in Evangelio expressius signabatur, ubi dicitur de lunatico,
quia, cum vidisset dominum, statim spiritus conturbavit eum et elisus in
terram volutabatur et domino iubente exclamavit et discerpens eum exiit;
quia sepe, dun converti ad deum post peccatum volumus, amplioribus
a diabolo cruciatibus impugnamur.
|
|