Juxta Baurim est cisterna. in qua Achimaas. filius Sadoch. et Jonathan.
filius Habitar. sacerdotum. absconderunt se. quum ibant ad David.
ad annunciandum consilium Achitoptel et Chusi. et una mulier posuit
velamen super os putei. et sic non fuerunt inventi.
Ultra Bethaniam. per octo miliaria super viam que vadit ad Jordanem.
est castrum Omym. quod nunc Turris rubea dicitur. et hoc quod
illa creta rubet. et quod illa via non tuta et multociens effunditur sanguinis humanus: hec est illa via. de qua locutus est Cristus in Evangelio.
dicens: Homo quidam descendebat de Jherusalem in Jerico et incidit in
latrones. et illa via est via latronum: nos peregrini. quum transivimus.
magnum timorem habuimus. qui in contrata illa sunt mali Saraceni et
quia est totaliter deserta et nullius habitacionis.
UItra Turrim rubeam per Vj miliaria in descensum montis a latere
dextro. est locus. ubi tyri serpentes. de quibus fit tiriaca. et erat
ibi unum monasterium pulcrum. quod nunc nullius habitatur proper
illos tyros et serpentes. et capiuntur solum mense Marcio et Aptili. quod
tunc non vident. et non inveniuntur in alio loco nisi ibi. et vidi in Famagosta. provincie Cipri. similiter plusquam trecentos vivos tyros in domo
cujusdam apotecarii ad faciendum tiriacam. Transivi prope locum illum
ad duos jactus baliste.
In eodem descensu montis a latere sinistro. est castrum antiquum.
cujus apparent vestigia. et ibi fecit miraculum Jhesu de ceco. de quo
legitur Luce XXViijº: Cum appropinquaret Jhesus Jherico. cecus sedebat
secus viam mendicus et. ut audivit. quod Jhesu transiret.
Ibi prope ad unum miliare. occurrit Zacheus. ascendens arborem.
sychomorum. ut videret Jhesum. quod statura pusillus erat. ut legitur
Luce XIX: Egressus Jhesus. perambulabat Jerico. In hiis locis ego fui
in vigilia Beati Laurencii. In descensu hujus montis ad duo miliaria
versus montes. est ille locus sanctissimus qui dicitur Quarantena. ubi
|