12. AUGUST. ( lib.  II  De serm. Domini, in monte ,  
cap. 16).  Bonum est enim mihi . Hoc dixit, quia jam  
statuerat, propter quosdam occasionem quaerentes,  
manibus suis victum transigere.  Si enim evangelizavero ,  
inquit,  non est mihi gloria , id est, si evangelizavero  
ita ut [ al. , ut ista] fiant in me, id est, si  
propterea evangelizavero, ut ad illam [ al. , illa] perveniam,  
et finem Evangelii in cibo, et potu et  
vestitu collocavero. Sed quare non est ei gloria?  
Necessitas enim incumbit, id est, ut ideo evangelizem,  
quia unde vivam non habeo; aut ut acquiram  
temporalem fructum, de praedicatione aeternorum.  
Si enim jam necessitas erit in Evangelio, non voluntas.  
 Vae enim , inquit,  mihi, si non evangelizavero!  
Sed quomodo evangelizare debet? Scilicet ut in  
ipso Evangelio, in regno Dei ponat mercedem. Ita  
enim potest, non coactus evangelizare, sed volens.  
 Si enim volens , inquit,  hoc facio, mercedem habeo.  
Si autem invitus, dispensatio mihi credita est , id est,  
si coactus inopia earum rerum quae temporali vitae  
sunt necessariae praedico Evangelium, alii per me  
habebunt mercedem Evangelii, qui Evangelium, me  
praedicante, diligent. 
13. LANFR.  Bonum est enim mihi . Ratio cur nolit  
stipendia dari sibi. Periret enim gratia sua, quae ex  
gratuita praedicatione procedit; quae cum remunerata  
convenire non posset. 
14.  Quam ut gloriam meam , etc. Non ideo, inquit,  
evangelizavi ut quid a vobis accipere velim. Nam  
si propter hoc evangelizavero, non mihi gloria, id  
est, moriar aeternaliter. Nam malum est mori temporaliter,  
sed minus malum quam aeternaliter mori;  
et hoc est quod dicit aequipollenter: Bonum est enim  
mihi magis mori. 
15.  Non est mihi gloria . Gloria haec a voluntate  
procedit, longe igitur a necessitate. 
16.  Vae enim mihi est!  Exponit de qua necessitate  
dicat. Est enim alia necessitas, quae in rerum immutabilitate  
consistit. 
17.  Vae enim mihi est, si!  etc. Non est inquit mihi  
gloria, si propter sumptum praedicem, quia propter  
necessitatem vitandam hoc facio, nam propter vae, 
  |  
  |