Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 79

Liber II


Lippi Brandolini ad Reverendissimum patrem et dominum,
D. Franciscum Picolmineum Cardinalem Senensem,
de Ratione scribendi, Liber secundus.
Caput I.
In libro superiore, sapientissime pater, quae esset epistolarum inventio, quot et quae earum genera, primum exposuimus. Deinde, quoniam sunt tria causarum genera, demonstrativum, deliberativum, iudiciale, quas causas recipere posset epistola, demonstravimus. Tum de sex partibus orationis, exordio, narratione, divisione, confirmatione, confutatione, conclusione, ut visum est, breviter disservimus easque partes ad scribendi rationem accommodavimus. Nunc, quoniam e tribus illis causarum generibus unumquodque epistolam recipere posse supra diximus, consentaneum esse videtur, ut de singulis aliquid breviter attingamus et qua ratione unumquodque in epistola tractari conveniat, aperiamus. Deinde ad ipsas epistolarum species descendemus et quo singulae pacto tractandae sint, quantum poterimus, duobus his libris aperiemus. Postremo de dispositione atque elocutione, quae maxime necessaria videbuntur, in tertio libro paucis explicabimus, ut haec,

Torna all'inizio