Fridericus II imperator: Epistolae

Pag 174


cuiusdam vage luxuriam quieti pacis ipsorum et equitati iustitie pretulerunt.
Nec tamen a nobis rebellionem huiusmodi sumpsisse nunc primum
exordium estimetis, sed avitas prosequimur et paternas iniurias, et
productam iam ad alias regiones libertatis invidiose propaginem nitimur
supplantare. Sed nec ista dissimulasse nos hactenus aut conniventibus
oculis pertransisse credatis. Quamprimum enim in nobis pubescentibus
annis ac mentis et corporis coalescente virtute, ad Romani culmen
imperii preter spem hominum nutu solummodo Providentie divine
conscendimus ac regnum Sicilie, preclara nostre materne successionis
hereditas, ad iura nostra pervenit, aciem mentis nostre direximus ad predicta.
Ac deinde ad consummationem propositi nostri miserabili casu
de amissione Damiate tunc temporis materiam ministrante, cum …
papa curiam solemniter apud … duximus indicendam, ubi simul
condiximus interesse. Quo proposito et volubilitate consilii et motu continuo
rerum presentium immutato, nos a tanto bono recedere non volentes

Torna all'inizio