est illud? Inquit D[imna]: Relatum est mihi a quodam fideli
socio quoniam leo dixit cuidam sociorum suorum: Miror
de Senesba quomiam est valde pinguis, nec est mihi in
aliquo vtilis nec videtur mihi aliquid boni in eo, nisi deuorare
ipsum et dare uobis deuorare de sua carne. Et cum
peruenisset hoc ad me verbum, concepi fraudem et iniquitatem
suam et proditionem quam intendit aduersum te,
et volui festinanter annunciare tibi, vt perficiam fedus quod
est inter nos et fidem quam promisi tibi. Nunc autem habe
a modo curam de persona tua.
Cumque audiret Senesba, turbatus est et contristatus, et
ait ipsi D[imna]: Non decet leonem tractare quid mali
aduersum me, cum non peccauerim ei nec alicui de mundo.
Sed forsitan audiens contra me verba mendaciosa et dolosa
que vera non sunt. Scio enim quomodo habet conuersationem
cum quibusdam malignis et temptauit eos cum
uerbis que apparent sibi esse vera. Conuersatio enim malignorum
inimicitias infert et odium inter homines. Et scio
quidem quoniam multi dominorum huius curie sunt qui inuidebant
mihi pro loco et statu meo. Et quia inuenitur in
hominibus dolosis malum, estimatur idem esse in iustis et
benignis; et illud quod relatum fuit ei de operibus malignorum
quos non puniuit, et postea fuit illud annunciatum sibi
esse verum; fuit illud idem annunciatum de hominibus rectis
et simplicibus, et putat eorum rumorem esse verum.
Et querit facere quemadmodum fecit quadam vice quedam
auis aquatica, que, cum vidisset in nocte vmbram stelle
in aqua, putabat esse piscem, et querens ipsum tota nocte
et non potens capere ipsum, reliquit ipsum. Mane vero vidit
|
|