Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 593


De camarado autem, quod est ypochartosin ad renovandum in basilica beati
Petri apostoli, nutritori vestro, prius nobis unum dirigite magistrum, qui considerare
debeat ipsum lignamen, quod ibidem necesse fuerit, ut, sicut antiquitus fuit, ita
valeat renovari. Et tunc per vestram regalem praecellentiam iussionem dirigatur ipse
magister in partibus Spoletii, et demandationem ibidem de ipso faciat lignamen, quod
in predicto ypochartosin, hoc est camarado, necesse fuerit, quia in nostris finibus tale
lignamen minime reperitur. Et pro hoc sanctissimus frater noster Wilcharius archiepiscopus
nunc minime fatigetur venire, dum ipsum lignamen per semet ipsum siccetur;
quia, dum viride est, non audemus exinde opera qualecumque facere.
Praefatus autem Addo Deo amabilis diaconus olim, dum cum fratri nostro Fulrado
Deo amabili religioso abbate et presbitero hic venisset, petiit nos, ut ei corpus
sanctum tribuissemus; sed nos, sicut iam dudum vobis direximus, per revelationem
territi ullo modo audebimus ex ipsa sanctorum corpora amplius exagitare. Sed si
vestra voluntas fuerit corpus beati Candidi marthyris, quod apud Wilcharium fratrem
nostrum, archiepiscopum, reiacet, si mutatum non est – sed ipsum est, quod sanctę
recordationis predecessor noster, domnus Paulus papa, concesserat dudum Aciulfo
presbitero –, una vobiscum ipsum illi concedimus sanctum corpus; quia per concilium
et fide dignas personas testimonium reddentes eius locum atque ecclesiam repperimus,
unde iam fato domno Paulo papa ipsum sanctum corpus apud iam dictum Aciulfum
presbiterum concessum est.
De autem partibus Neapolitanis, sicut cum nefandissimi Gręci seu Beneventani
consiliant, qualiter vobis insinuantes per nostras apostolicas syllabas direximus, omnia
minutius in ore posuimus fidelissimi vestri missi, scilicet Addoni diaconi, quod vobis
enucleatius simulque per ordinem enarrare debeat; ut – sicut semper et nunc per
vestram a Deo confirmatam regalem potentiam sancta ecclesia exaltata triumphat –
in ampliato honore una cum spiritale filia nostra, regina, seu precellentissima vestra
prole in aeterno regno fulgentes in perpetuum cum sanctis omnibus regnare
mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio