Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 550


De sudario, de cruce, de corona spinea,
Qua delusit regem suum amaricans vinea.
Huiuscemodi thesaurum non corrumpit tinea.

Alieni volunt regem magno desiderio,
Constantinus optat eum in suo imperio;
Infideles claudunt portas digni vituperio.

Haec dilatio intrandi ad Romanum solium
Innuit, quod male perdat malos - facti lolium.
His expulsis cesar suis tradat Capitolium.

Transferantur catenati quidam in Saxoniam,
Ut Iudei sunt translati apud Babyloniam;
Dispergantur, numquam magis habeant coloniam.

Nemo tradat sepulturę parvulum aut vetulum.
Videant posteri nostri totum hoc per speculum,
Quod fecistis novam Romam atque novum seculum.

CAP. V.


VICTRICI dextra tenet imperialia sceptra
Cesar HEINRICUS, divinę legis amicus.

Torna all'inizio