Bononiensis prius presbiter cardinali Sancte Crucis et cancellarius, qui et Lucius secundus
appellatus est. Audiens autem rex Roggerius promotionem Lucii pape, gauisus est ualde,
eo quod compater et amicus eius extiterat. Qui statim missis nuntiis suis predicto pape per
mare usque Gaietam ueniens, ei apud Ceperanum occurrit. Cumque de pace inter eos componenda
diu tractatum esset, repugnantibus cardinalibus concordari non potuerunt. Quare
rex indignatus in Siciliam rediit. Roggerius uero dux Apulie filius eius ec mandato regis
cum magno exercitu Campaniam ingressus, eam usque Ferentum depopulatus est et cepit,
et sic in Apuliam rediit. Lucius autem papa ad Urbem regressus est. Non multo autem
post populus Romanus contra uoluntatem eiusdem pape Iordanum filium Petri Leonis in patricium
promouit et senatores de novo in Urbe creauit. Mortuus est autem Lucius papa
mense pontificatus sui undecimo, anno Dominice incarnationis MCXLV indictione VIII.
Huic successit Bernardus natione Pisanus, prius monachus Clareuallensis et abbas Sancti
Anastasii, deinde presbiter cardinalis, qui Eugenius tertius est appellatus. Hic propter tumultum
senatorum et populi de Urbe egrediens apud Farfense monasterium sollempniter
est consecratus. Dehinc in Galliam proficiscens a Lodouico iuniore rege Francorum et tota
Gallicana ecclesia honorifice est receptus. Hic Remis generale concilium celebrauit. Eo
|
|