Cofone: Egritudines tocius corporis

Pag 494


est et tenuis et habet in se rotunda corpuscula ad modum furfuris.
Ducatur ad balneum in quo fuerit balsamita, pulegium, mentastrum,
sisimbrium, calamentum et similia, preter savinam, que multum
desiccat. In ista enim calida et dissolventia sunt necessaria non que
indurent materiam. Post balneum ungatur fortiter hoc oleo quod
ita facias: anacardos cum storace fortiter tritos in oleo usque ad VIIII
dies dimitte; nono autem bullias et exprimendo cola et postea inunge.
Purgabis eos ita: polipodium, agaricum, turbit, anisum, feniculum,
coloquintidam et ameos tere et diu bullire desine et in
colatura mirobolanos citrinos pone per noctem: mane cola et tribue.
Ita purgabis in vere atque estate; in autumpno vero et hieme
catarticum nostrum dabis, et singulis diebus pillulas de gumma
edere factas tantummodo: plinam herbam accipiant et terant
et cum farina crispellos in sartigine lapidea faciant eisque utantur.
Divitibus opopiram cum plenitudine balsami tribuas, quia procul
dubio sanat.
De paralisi. — Sequitur de paralisi, que aliquando totum corpus
occupat et ex febre precedente, aliquando partem; et tunc
proprie dicitur paralisis, id est lesio partis; gravedinem manuum
sentiunt et pedum et quandoque non locuntur. Si fuerit cum febre,
aut vix aut nunquam curantur; sine febre in principio statim
curari possunt antequam passio senescat; sed notandum quoti nimirum
egritudo hec non potest considerari, quia debet esse urina
alba et tenuis, multociens alia videtur; unde considera pulsum in
principio, et si videris cum spissum et latum, signum est quod ex
multitudine sanguinis facta sit egritudo. Idcirco hora illa minutio¬ne
fungaris. Quod si fuerit ex flegmate, purgabis eum cum pillulis
de agarico, coloquintide, mastice, dupplicato aloe, et cum vino
distemperatis, vel benedicta, vel catartico. Si autem nobilis fuerit,
ne forte propter dragridium de morte causeris, decoctionem facias
de polipodio, agarico, ansio, feniculo et reubarbara, sene, tritis et
bullitis cum zuccaro vel sirupo colaturam trihuas; caveas tamen ne
aliquam medicinam tribuas si constrictura laboraverint, nisi prius
mollifices ventrem de malva, mercuriali, cum sagimine. Si multum
constrictura inquietatus fuerit, de suppositoriis supradictis accipe;
hoc facto, clisteria melius poteris ordinare de polipodio, agarico,
turbit, coloquintida, aniso, feniculo. bullias et cum mlle per
clistere colaturam inicias; tunc securius poteris dare pillulas supradictas
et decoctionem, catarticum, benedictam vel pillulas de salgemma,
mastice et dupplicato aloe cum vino confectas dare poteris;
fomentum si debiles fuerint in corde super instrumentum concavum
cum testis facias de merita, sisimbrio, pulegio, calamento,
origano et aliis calidis herbis; unctiones assint de arrogon, dialtea,
pulegino; vel si f'uerint fortes, stufam calefactam de savina sicca,
sambuco sicco, pulegio, calamento et aliis calidis herbis, tamen
siccis. Et uuctiones non desint, dabis etiam eis yeralogodion , si
fortes fuerint, quia hec sola curat eos; vel theodoriton anacardino
si debiles fuerint: Et hec de universali paralisi sufficiant.

Torna all'inizio