Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 596


hyenę. Postremo iure iurando ligavit illum miserrimum,
quod nil ageret, nisi per eius iussionis verbum. Peius adhuc
restat, graviter quod corda molestat. O cęlum, o terra, cur non
apparet indignatio vestra? Homines sunt insensibiles, non se
monstrant talibus fantasiis terribiles. Corrumpens igitur Prandellus
Romanos multis peccuniis multisque periuriis indixit
synodum, ubi regali corona suum coronavit hydolum.
Quod cernentes episcopi facti sunt velut mortui . Legebatur
autem in inferiori circulo eiusdem serti ita: Corona regni de
manu dei
, in altero vero sic: Diadema imperii de manu Petri .
Requiratur liber Augustini De civitate Dei et discite, quid
super consimili presumptione operata est formidanda manus
imperatoris Pompeii. De cetero pascebat suum Nicholaum
Prandellus in Lateranensi palacio quasi asinum in stabulo.
Nullum erat opus nicholaitę nisi per verbum sarabaitę. Pudet
dicere, quot et quales viros pulsavit Prandelli insania per
excommunicatricem linguam sui preconis profluentis insania.
Ad vindicandam vero suam aliorumque iniuriam erexit se.
Anno Coloniensis exquisitis adulterę nativitatis figmentis.
Communi ergo consensu orthodoxorum direxit illi

Torna all'inizio