servorum Dei nutritor, orfanorum viduarumque non solum altor sed et clementissimus
tutor. Cumque esset in omnibus locuples, a Pippino rege omnique
Francorum caetu singulariter electus, Romam directus est, Stephanumque venerabilem
papam, ut cunctorum vota anhelabant, ad Gallias evocavit. Hic clerum adunavit, et
ad instar coenobii intra claustrorum septa conversari fecit, normamque eis instituit,
qualiter in ecclesia militare deberent; quibus annonas vitaeque subsidia sufficienter
largitus est, ut perituris vacare negotiis non indigentes, divinis solummodo officiis
excubarent. Ipsumque clerum abundanter lege divina Romanaque imbutum cantilena,
morem atque ordinem Romanae ecclesiae servare praecepit, quod usque ad id tempus
in Mettensi ecclesia factum minime fuit. Hic fabricare iussit una cum adiutorio Pippini
regis rebam sancti Stephani prothomartyris, et altare ipsius atque cancellos,
presbiterium arcusque per girum. Similiter et in ecclesia beati Petri maiori presbiterium
fieri iussit. Construxit etiam ambonem auro argentoque decoratum, et arcus
per girum throni ante ipsum altare. Aedificavit praeterea monasterium in parrochia
beati Stephani in pago Mosellensi, in honore beatissimi Petri apostoli, et ditavit illud
opibus magnis, monachosque ibi constituit atque sub regula sancti patris Benedicti
in una karitate coniunxit. Construxit etiam alterum monasterium quod Gorzia vocitatur,
ubi pari modo non modicam multitudinem adunavit monachorum. Expetiit
denique a Paulo Romano pontifice tria corpora sanctorum martyrum, id est beati
Gorgonii, quod in Gorzia requiescit, et beati Naboris, quod in Hilariaco monasterio
conditum est, et beati Nazarii, quod ultra fluvium Rhenum in monasterio quod vocatur
Lorishaim, aedificata in honore ipsius martyris miri decoris basilica, collocavit.
Hoc siquidem praedium Chilliswindis quondam, religiosa foemina, et Cancro
eius filius, eidem Chrodegango antistiti ad partem beati Stephani tradiderant. Fuit
siquidem beatus iste vir in elemosinis largus, in caritate purissimus, susceptor hospitum
atque peregrinorum; sed quoniam longum est, bona quae gessit ex ordine retexere,
satis sit haec pauca praelibasse de plurimis. Hic consecravit episcopos quam
plurimos per diversas civitates, presbiteros nihilominus ac diaconos, ceterosque ecclesiasticos
ordines, sicut moris est Romanae ecclesiae, in diebus sabbatorum quaternis
temporibus anni. Rexit aecclesiam Mettensem annis viginti tribus, mensibus, diebus
5. Obiit pridie Nonas Martias in diebus Pippini regis. Requiescit in Gorzia
monasterio, quod ipse a fundamentis extruxit.
Hic iam, pater sanctissime Angilramne, narrationis serie vestram beatitudinem
locus expectat. Sed ego meae tenuitatis non inmemor, adtemptare minus idonee
non audeo, quae de vestrae vitae cursu laudabili maiori stilo promenda sunt.
|
|