Petrus Damiani: Epistulae

Pag 327


defige totum tuae mentis optutum, ab illo sapienciae fonte sume sitibundi
pectoris haustum, ut in visceribus tuis illius vitalis poculi vigore concepto,
et ipse caelestis graciae madore iugiter vireas, et in alios distillancia fontis
irrigui fluenta transfundas. Et quaeso, ut hoc per te quandoque Deus
omnipotens exhibeat fratribus tuis, quod per Ysaiam promisit pauperibus
suis: Egeni , inquit, et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua eorum
siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israhel non derelinquam eos .
Ubi mox sequitur: Aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum
et in hoc eos cautos ac providos te vero deceptum et fatuum credas,
utpute si hoc et ipse fecisses, quasi graciorem tunc hostiam Deo tuae
conversionis offerres. Sed hoc totum Deo veraciter optulisti, quicquid ad
meliorem ac manentem substanciam properans pro amore illius acquirere
contempsisti. Melius est autem totum simul offerre, quam particulariter
dispensare. Sicut enim melius est ovem dare quam fructus ovis, ita laudabilius
est totam artem Deo simul offerre, quam fructus artis.
Iulianus Cesar et Donatus martyr uno tempore didicerunt, et ille quidem
permansit in studiis, hic secutus est vestigia veritatis. Sed ille in
sapiencia sua tam feliciter floruit, ut octo libros contra Galileos, sic enim
Christianos vel apostolos vocat, et evangelium scriberet. Donatus autem
ita desipuit, ut coeleste fastigium cum triumphalis martyrii gloria penetraret.
Iohannes evangelista apud saeculum pene nil didicit, sed spretis oratorum

Torna all'inizio