incredibile videretur. In hac etiam valle ab uno latere eius in  
ipso saxo parietis unam faciem hominis valde terribilem 
ego vidi, que in tantum terribilis erat quod pre nimio timore  
spiritum perdere veld perire me credebam. Quapropter Verbum  
caro factum est ore proferrebam. Ad ipsam autem faciem  
nunquam fui ausus totaliter appropinquare, sed ab illa  
VII vel VIII passibus distans ego fui. 
3. Cum autem illicaccedere non auderem, ad aliud capud  
vallis ego ivi. Et tunc super unum montem arenosum ascendi,  
in quo circumspiciens nichil videbam preter illa nachara  
que pulsari mirabiliter audiebam. Cum autem in capite montis  
ego fui, illic aurum et argentum ego reperii in maxima quantitate,  
ibi quasi squame piscium congregatum, de quo posui in  
gremio meo. Et quia de ipso non curabam et etiam cogitans  
ut non essent illuxiones demonum, illud totaliter in terram  
proieci. Et sic dante Deo, inde illesus exivi. 
4. Deinde omnes saraceni cum hoc sciverunt reverebantur  
me multum, dicentes me esse sanctum, illos autem qui mortui  
erant in illa valle dicebant esse homines demonis infernalis.  
  
De reverentia quam magnus Canis 
fecit sanctissimo signo crucis. Cap. XXXVIII. 
  
1. Unum referam de magno Cane quod vidi. Consuetudo  
est in illis partibus quod quando predictus dominus per illam  
contratam transit, quod homines ante hostium domorum suarum 
  |  
  |