Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 268


de tanta verecundia sibi facta, sed in regnum suum inuadere
Pirrum non est sibi tanta potestas. Tacitus tamen reseruat in
mente futuros euentus per quos sibi possit plene parari uindicte
facultas. Factumque est quod Pirrus proposuit in Delfon insulam
se conferre ad regratiandum Appollini deo et aliis diis de multa
uictoria mortis Achillis patris eius sumpta de Paride crudeliter
interfecto. Propter quod Pirrus in apparatu suo se accinxit ad iter,
et in Delfon insulam se contulit, relictis in pallacio suo Andromacha,
Hectoris dudum uxore, cum paruulo suo filio et eiusdem Hectoris
nomine Laumedonta, cum et ipsa pregnans esset ex Pirro, necnon
et Hermiona eius uxore, que post recessum Pirri misit Menelao,
patri suo, sibi grauiter successisse de Pirro marito suo, qui solus
Andromache amore bachatus de ea parum curabat aut nichil, vt
acceleraret uenire Thesaliam quod Andromacham morti tradat
cum eius filio Laumedonte. Menelaus itaque ad uerba Hermione
filie sue Thesalliam properat, ubi, sui nobilitatis omisso pudore, in
Andromacham irruit. Sed Andromacha subito puerum suum Laumedontem
suas recepit in ulnas, et precipiti fuga lapsa se dirigit
in plateas, ibique fortiter exclamans auxilium populi contra Menelaum
implorat in lacrimis ne populus paciatur ipsam interfici cum
paruulo nato suo. Populus autem incontinenti ad arma decurrit, et
armata manu insequitur Menelaum, sic quod Menelaus timore
populi stupefactus ad propria remeauit. Horrestes autem, audiens
Pirrum in Delfon insulam peruenisse, ibi in multa militum comitiua
se contulit, et in potenci manu aggressus est Pirrum, et manu
propria ibi interfecit eundem. Et Pirrus mortuus est, qui statim
in eadem insula fuit sepultus. Uxorem autem suam recuperauit
Horrestes et in regnum suum ipsam adduxit. Pelleus uero et Thetis
Andromacham ex Pirro pregnantem et Laumedontam eius filium
a Thesallia recedentes in Molosam deferunt ciuitatem, ibique
Andromacha peperit filium quem ex Pirro sustulerat et nomen eius
Achilleydes est uocatum. Hic Achilleides creuit, et Laumedontam
fratrem suum Thesallie coronauit in regem, seipso postposito,
ad quem regnum ipsum racionabiliter pertinebat, et nichilominus

Torna all'inizio