confirmacionem habeo de predicto monasterio, et de omnibus rebus 
eius a domno Maio abbate, sic perrexi in presencia domni Guaymari 
gloriosi principis, et postulavi clemenciam eius, ut licenciam 
mihi daret, convenienciam ipsam libellario nomine agendam, et 
de sui presencia dirigeret missum, qui mecum perficiat ipsam 
convenienciam. post licenciam datam a piissimo principe, per 
consensu et iussione domini abbatis, ego Petrus presbiter et prepositus 
cum Pipino, misso domni principis et advocatore iam dicti 
monasterii, perreximus intus civitate Matere ad predictum Godini, 
et dum inde colloquium haberemus, convocavimus Leonem imperialem 
stratorem, et iudicem, et idoneos ac nobiliores homines, 
per fustem tradimus tibi predicto Godini imperiali protospathario 
cunctas integras res de predicto monasterio, quantum esse dinoscitur 
infra castaldatum Acerentinum, tam ipsas res omnes et ecclesias, 
cum casis, vineis, territoriis, campis, silvis, aquis, arboribus, 
olivetis, termetetis, pomis fructiferis et infructiferis, omnia 
in omnibus, ut in tua sit potestate, et de tuis heredibus usufruendi 
libellario nomine usque ad viginti novem annos completos. exceptuabimus 
inde res Adelmundi castaldei, quam et ipsa quarta Radelchise, 
que fuit ancilla Dei, quod non damus tibi. nam illa 
alia, quantum supradictum est, cum universis suis pertinenciis in 
integrum tibi dedimus. unde pro confirmandum et stabiliend<u>m 
supradictum nostrum datum, recepimus a te supradicto Godino 
imperiali protospathario censum auri solidos Constantinianos decem, 
et per guadiam spondisti nobis dare censum, per unumquemque 
annum, miliaresem unum usque ad completos XX ti VIIII.em annos. 
ea racione damus tibi Godini supradictas res cum ipsas ecclesias, 
nominative: Sanctum Eliam, qui fundatus est intus civitate Matere; 
et Sanctum Petrum de ipsa Matina; et Sanctum Silvestrum, 
qui fundatus est trans flumen Bradano, propinquum loco Fluviano,
  |  
  |