Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 526


2. Item, videtur quod ratione sapientiae. Debetur enim Deo latria inquantum
est Deus. Sed Deus, secundum Damascenum, dicitur ex hoc
quod omnia videt, quod ad sapientiam pertinet. Ergo videtur quod debeatur ei
latria ratione sapientiae.
3. Item, videtur quod ratione bonitatis. Quia latriam ei exhibemus, inquantum
ab ipso sumus. Sed quia bonus est, sumus, ut dicit Augustinus.
Ergo latria debetur ei ratione bonitatis.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod alia latria debeatur Patri et alia Filio. Latriam enim
dirigit fides. Sed fides alium articulum habet de Patre, et alium de Filio. Ergo
alia latria est utrique exhibenda.
2. Praeterea, honor, ut dictum est, debetur personae agenti. Sed Pater et Filius
sunt duae personae. Ergo duplex honor eis debetur.
3. Praeterea, humanitati Christi exhibetur unus honor qui et Verbo. Sed non
potest hoc intelligi, ut videtur, ratione naturae: quia naturae distinctae sunt.
Ergo intelligitur ratione personae. Sed alia est persona Patris, alia Filii. Ergo
et alius honor debetur utrisque.
SED CONTRA, remota distinctione personarum, adhuc debetur Deo latria. Ergo
debetur ei ratione naturae. Sed natura est una. Ergo et latria est una.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod non debeat Deo exhiberi latria secundum aliquos
corporales ritus. Sicut enim dicit Apostolus ad Galat. 4, homines in veteri lege
sub elementis huius mundi servientes, erant quasi pueri sub paedagogo positi.
Sed, sicut ipse dicit, veniente plenitudine temporis iam non sumus sub paedagogo.
Ergo non debemus Deo latriam exhibere secundum corporales actus.
2. Praeterea, Ioan. 4, 24, dicitur: «Spiritus est Deus; et eos qui adorant eum, in
spiritu et veritate oportet adorare». Ergo non oportet quod eum adoremus corporalibus
actibus, vel genuflectendo vel cantando.
3. Praeterea, Deus ubique est. Ergo non magis debemus ad orientem adorare
quam ad aliam partem.
SED CONTRA, nos et spiritum et corpus habemus a Deo. Sed secundum hoc quod
ab eo sumus eum adoramus. Ergo et spiritualiter et corporaliter eum debemus
adorare.

Torna all'inizio