Paulus Camaldulensis: Introductiones de notitia versicandi

Pag 129


30 De liquidis. Ex his autem semiuocalibus quattuor
sunt liquidae: l m n r.
31. Quare dicuntur liquidae. Quae propterea dicuntur
liquidati, quoniam interdum in una syllaba postpositae aliis consonantibus deficiunt et a metro
excluduntur.
32. De mutis. Reliquae sunt mutae, ut quibusdam placet,
numero nouem: b c d g h k p q t.
33. De h. H uero pro sola aspiratione posita est, unde a
plerisque aspiratio putatur esse, non littera; quae proinde
aspirationis nota dicitur, quia uocem eleuat. Aspiratio enim
est sonus uberius elatus.
34. Probatio. H quidem si foret i littera, esset uocalis
aut consonans. Vocalis non est, quia a se uocem non facit,
quod est uocalium; semiuocalis non est, quia nulla syllaba
Latina uel Greca per integras dictiones in eam desinit.
35. Oppositio. Hic opponitur uah et ah.
. Solutio Sed sunt appocopata; perfecta enim eorum sunt uaha et aha.
36. Quod non sit h muta. Muta non est, cum in eadem syllaba
cum duabus mutis bis ponitur, ut Phthius Erichthonius.
Nulla enim syllaba plus duabus mutis potest habere iuxta se
positis, nec plus tribus consonantibus continuare. H igitur,
ut praediximus, aspirationis sit nota; sed quamuis nullam
litterae proprietatem habet, pro sola figura qua scribitur
inter alias uocetur.
37. De k. K uero litteram Saluius, ludi magister, Latinis
aditi[i]cit, ut in sono discrimen faceret duarum litterarum
c et q; quae tamen k ideo superuacua dicitur, quia exceptis
Kalendis superflua iudicatur: per c enim uniuersa exprimimus.
Teste namque Prisciano, nulla uidetur ratio cur a sequente
k scribi debeat. Carthago enim et caput siue per c




145




150




155




160




165




170
Torna all'inizio