due, aut in merce valientes trimissi duos et denarios quattuor. in 
talis autem tenore obligamus suprascripti vel nostris heredibus, quod 
si nos omnia sic iuste pleniter non conservaverimus, et ipsum censum 
annualiter non dederimus, quomodo suprascriptum est, nomine 
pene nos vobis Iohanni abbati, vel ad tuos successores componere 
promittimus auri bizantei triginta, et ipse rebus salve et inlese 
redeat ad vos, quia inter nos tale fuit nostra conveniencia. 
Unde pro stabilitate vestra me Ans<a>ricus notarius scribendum rogavit. 
In anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi anni sunt 
nungentesimo nonagesimo octavo, anni imperatori magni Ottoni, 
filius quondam Ottoni inperatori augusti, in anno secundo, et 
die [.….] mensis iunius; per indiccione undecima. Actum in 
Marsi, mense, indiccione suprascripta. Ego Azzo in ac precaria 
a nos facta. † Signum manum Iohanni rogatus. † Signum 
manum Seniorecti rogatus. Ego qui supra Ansaricus notarius 
complevi. 
DE CERVARIANO, FELIMINI, ET PETELLINE. 
IN Dei nomine. Scriptum conveniencie, qualiter ego Rainaldus 
comes, filius quondam Berardi comitis, ex nacione Francorum, 
qui modo sum abitator in pago Marsorum, quomodo abui peticionem
  |  
  |