Spiritus Sanctus, subito formationem corporis Christi complens, quae tamen aliter,
licet successive, completa fuisset. Istud autem non videtur conveniens.
Primo, quia si illa virtus non cooperata est ad formationem corporis Christi,
frustra collata est: quod non contingit in operibus naturae, et multo minus in
operibus miraculosis. Secundo, quia beata Virgo non eligebatur ut esset simul
pater et mater Christi, sed ut esset mater tantum: unde non oportebat ut in materia
quam Virgo ministravit, coniungeretur hoc quod in aliis est ex parte patris et
matris. Tertio, quia secundum activam vel passivam potentiam generandi nullus
dicitur pater vel mater; sed secundum quod potentia in actum procedit. Unde si
in materia quam Virgo ministravit, fuit potentia activa quae exigitur ad patrem
et matrem sine hoc quod virtus illa operata sit, non diceretur neque pater neque
mater, aut eadem ratione pater et mater, quod absurdum est: nisi forte sufficiat
ad esse matrem hoc solum quod materiam ministravit, quod non sufficit ad esse
patrem, propter quod mater dicitur et non pater: et hoc quidem videtur esse
secundum intentionem Philosophi, secundum quam perfectissime salvatur virginitas
matris et vera maternitas; unde et fidei maxime consona est.
Hanc igitur viam tenendo, dicendum videtur, quod in conceptione prolis invenitur
triplex actio. Una quae est principalis, scilicet formatio et organizatio corporis;
et respectu huius actionis, agens est tantum pater, mater vero solummodo
ministrat materiam. Alia actio est praecedens hanc actionem, et praeparatoria
ad ipsam; cum enim generatio naturalis sit ex determinata materia, eo quod
unusquisque actus in propria materia fit, sicut in 2 de Anima dicit
Philosophus, oportet ut formatio prolis fiat ex materia convenienti, et non ex
quacumque. Unde oportet esse aliquam virtutem agentem, per quam praeparetur
materia ad conceptum. Sicut autem dicit Philosophus, ars
quae operatur formam, principatur et imperat ei quae praeparat materiam,
sicut ars compaginans navim ei quae complanat ligna; et ideo virtus quae
praeparat materiam ad conceptum est imperfecta respectu eius quae ex materia
praeparata prolem format. Haec autem virtus praeparans est matris, quae
imperfecta est respectu virtutis activae quae est in patre; unde dicit
Philosophus, quod mulier est sicut puer qui nondum
potest generare. Tertia actio est concomitans, vel sequens actionem principalem.
Sicut enim locus facit ad bonitatem generationis; ita et bona dispositio
matricis operatur ad bonam dispositionem prolis, quasi praebens fomentum: et
hoc est quod dicit Avicenna in cap. de diluviis: «Matrix non facit nisi ad meliorationem
concepti».
Secundum hoc ergo dico, quod in principali actione formationis corporis
Christi nihil fuit ex parte beatae Virginis quod esset activum; sed id quod beata
Virgo ministravit, se habuit materialiter tantum ad hanc actionem; virtus autem
divina fecit totum quod fit in aliis conceptionibus per virtutem seminis quod est
a patre; et ideo Damascenus divinam virtutem dicit quasi divinum semen, ut in
littera habetur. In secunda vero et tertia actione beata Virgo active operata est,
sicut aliae matres; unde et vere mater fuit.
|
|