tempora de ipso genere Longobardorum usque ad annos C. Tunc postea exurget rex per
E nomen, Salicus de Francia. Tunc erit inicium dolorum, qualis non fuit ab inicio mundi .
Et erunt in diebus ipsius multe tribulationes et sanguinis effusio et terremotus per civitates
et regiones, et terre multe captivabuntur; et non est qui resistat , quia Dominus erit
iratus in terra, et non est qui eruat Romam, sicut erit deprehensa in manu ipsius regis.
Et erunt homines rapaces, cupidi tyrranni, odientes pauperes et convenientes et contribulantes
iniusticie nequissime et priore ex terminisa captivabuntur; et non est qui resistat
aut eruat terram pro multa malicia et cupiditate eorum. Devincens regnum Christianorum
et omnes insulas, civitates, disperdit templa ydolorum et omnes paganos ad baptismum
convertit; et per omnes civitates altaria et cruces hedificabuntur. Tunc in illo tempore
perveniet Egyptum Ethyopiam manus eius Deo; qui non adoraverit crucem, gladio
peribit. Postquam decem anni completi fuerint, surget princeps de tribu Dan; hic erit
filius perdictionis, qui subvertet omnem et condempnabit eam terram. Hoc erit in
nona generatione. Tunc eminuentur anni sicut menses, et menses sicut septimana, et
septimana sicut dies, et dies sicut hora. Tunc exurget rex a septemtrione et ab Affrica
cum exercitu eius innumerabilie sicut arena maris, quem Alexander inclusit, Gog et
Magog et Anoc et Agerbanaen, Nageridethar et Apodmei et Levi et Iunii et Narzei et
Didimi et Armate et Rablei et Amareia et Echamcomi et Armade et Grimaldi et Amathuni,
qui dicuntur Genozethal, et Tarbei et Alenis et Modiei et Arcinei et Asalandria.
Isti sunt XXII reges, qui surgunt super terram; et de fetore eorum peribit tercia pars
que sunt in mundo. Et tunc exurget mulier sedentem in bestia, habentem capita VII
et cornua X et portans in manus suas phyalas plenas abhominatione et ira et furore,
et de ipsa peribit tercia pars de hominibus et de omnibus qui erunt in mundo, et postea
veniet grando super terram et delebit terciam partem. Et postea exibunt due locuste
de puteo et delebunt terciam partem de hominibus. Et postea exibunt duo equi de
mari et delebunt terciam partem de hominibus. Et postea veniet sonitus maris, per totum
mundum audient sonitus magnos, et delebit terciam partem terre. Et tunc cadent stelle
de celo, sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem , et mare et flumina fient sanguinea.
Nam mare et flumina et fontes siccabuntur, et postea pluvie non erunt in tempore
illo; pisces interibunt. Et cum hoc viderit rex Romanorum, vadet ad domum Domini
in montem Calvarie, et tollet rex coronam de capite suo et ponet super crucem, et expandens
manus suas ad celum, et tradet regnum Christianorum Deo patri, et assumetur
crux sancta in celo simul cum corona regis; et cum venerit Dominus iudicare seculum
|
|